- Z
- ZGraeca itidem litera est, neque adhibetur, nisi in vocibus ex hac lingua promanantibus, eius locô duplici SS. utuntur Latini: ut Patrisso, Sicilrsso. Memorat Appium Claudium Martianus Capella abhorruisse ab huius pronuntiatione, quod morientium exilem sibilum imitari videretur. Scribit nihilominus Velius Longus, id in carmine iam Saliari reperiri, atuqe usum duplicis huius apud Romanos antiquum admodum fuisse. Ausonius in N. Latinorum huius literae characterem mutatum ait:Zeta iacens, si surgat, erit nota quae legitur N.Multi eô pactô illud hodie pronuntiant, quô a Gallis G. effertur ante E. et I. Imo et Graeci hodierni Agiami, i. e. Persam vel Barbarum signare volentes, scribunt Azami. Alii pro duplici SS. illud sumunt, ut dictum: Sed genuinam ejus potestatem ese DS. docet Vossius in Aristarcho, l. 1. c. 21. unde ΣΔΕΥΣ ΕΛΕΥΘΕΡΟΣ apud Goltzium in nummis, etc. In sortibus inauspicatam hanc literam habitam et mali eventus, discas ex Alex. neapolitano, Genialium Dier. l. 3. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.